Ordo id negotium dcdit ^ Cum ergo sint Ordinum subditi, de quibus loquimur, sufficit illis, quod bellum ab Ordini-Ex concL bus gestum non existimant injustum esse, si modo in ea ni- ' opinione non est error inexcusabilis. Omnes autem pios atque religiosos cives (horum enim causa instituta est oratio, caeteri digni non sunt, quorum ratio habeatur) non credere bellum hoc esse injustum certissimo argumento convincitur, quia salva conscientia nemo potest interesse bello, quod injustum credat et tale bellum pro suis viribus sustentare: quod illi cum faciunt, et quidem non gravatim, bene se de bello sentire testantur *. Ejus autem persuasionis quam non improbanda sit ratio, ex his quae de causa belli modo dixi* mus facile quivis intelligit. Et quamvis res dubia esset, tamen in ambiguo sequenda foret magistratus auctoritas, et quidem ejus qui summus hoc loco et tempore agnoscitur. Atqui HoUandi, ut diximus, neminem hodie alium agnoscunt. Bonae igitur fidei bellatores censendi sunt non illi modo, qui nune adversus Lusitanos, sed et qui olim adversus Albanum ipsumque adeo Philippum auctoritate publica Ordinum Probiemazxm^ sumserunt. Res ipsa poscit hic reprimi foedam et ingenuis hominibus indignam adulationem eorum, qui nati in hoc videntur, ut optima etiam Principura ingenia corrumpant.
Ita enim docent, nullam justam esse causam rebellandi. Qui si serio agunt et hoc volunt dicere, fieri non posse ut justa sit aliqua causa desciscendi ab eo, qui Princeps sit, fuerit, inve eum arma movendi, turbant omnium regnorum possessiones, cum nuUum fere imperlum hodie apud eosdem sit, apud quos olim fuit. In his autem quorum causa omnino nulla esse potuit, ne longissimi quidem temporis exceptione DR JURE PRAEDAE. CAP. XIII. 283 tuta est conscientia. Omittam notissimum Davidis excmplum, qui contra Saiilem se defendit et Lobnae civitatis, quae Jorami se regno subduxit^ De Abrahamo quid dicent? Aper- -tissime testatur divina historia regnum Sodomae et vicinarum urbium, cum duodecim per.annos sub ditione fuissent Chodorlomari Elamitarum regis, ab ejusdem imperio defecisse, quae causa Elamitae movendi in Sodomam fuit. Vir igitur sanctissimus rebellibus opem tulit, regem suBditos suos jure punientem impediit, ei se denique bello immiscuit, quod nulla causa defendi poterat? An illud Thomae * verius est, cum tyrannis non sit justum regimen, quippe quod ad privatum non ad publicum bonum ordinetur, ejus perturbatores falso seditionis insimulari? magis enim tyrannum esse seditiosum, qui in populo sibi subjecto discordias et seditiones nutrit, ut tutius dominari possit? Tyranni autem nomen non illis tantum convenire, qui imperium sibi indebitum per vim usurpant, sed et qui legitimo imperio per vim abutuntur ', hoc est ubi vitium est non ex parte tituli, sed ex parte exercitii, probatione non indiget. Panormitanus etiam de Papa et Imperatore tradit, noil eo ipso quod bellum faciunt, etiam inferioribus id bellum justum videri, cum et ipsi peccare possint, sed requiri ut causa subsit *. Neque ergo dicemus temere rejiciendunl Principis imperium aut taiitam ad rem quasvis injurias sufficere: sed et omnes, qui id unquam fecerunt, rebellionis crimine obstringi constanter negandum est. Sunt enim exceptiones j^^^a dealiquot, quarum hic duas proponimus. Prior sit: rempu- ^^**''^'"'-blicam universam, etiamsi posset aliquo raodo in Principem peccare, rebellem tamen dici non posse ^. Princeps enim est per et propter rempublicam, non respublica per aut propter Principem •. Et ideo rebellionis damnantur, qui Principi non paruerunt ^, quia auctoritatem a republica profectam violant et in unius persona non unum, sed totam laedunt societatem. Ipsique diversae sententiae auctores ' hoc uno probant nullam justam esse causam adversus Principem, quia nuUa sit justa adversus patriam, respublica autem et Princeps inter se sint conjunctissima. Rebellis igitur esse tota respublica non magis recte dicitur, quam homo quispiam sibi ipsi facere* injuriam '. Atque adeo, si tanti esset, multa referre possem ex omni historia exempla populorum, qui imperio alicujus excusso in libertatem se asseruerunt, quorum tamen nullum rebellem dictum invenias *. Quod autem ex jure PontilScio nonnuUi huc afferunt, effici nullo modo posse ut a capite membra discedant, ineptissime ad illud imperium accommodatur, ^uod ab hominibus profectum est, cum ut recte Vasquius * annotat in eo nihil obstet, quominus tota respublica suum fiat taput. Respublica sine Principe esse potest: at Principem nihil aliud quam reipublicae consensus fecit. Caetera vero, quae contra populare regimen declamari solent, nihil huc pertinent, cum nec omne regimen populare vitiosum sit, nec omne sine Principe regimen popukre.
Altera autem distinctio ab ipsis est, qui Principibus omnino et sempcr pareri volunt; dicunt enim hoc locum non habere, nisi cum merum atque summum est imperium Principis: secus, si alia potestate legum aut magistratuum temperetur *• Qua de causa Romani Volscos, Latinos, Hispanos, Poenos, etiam tum cum ipsorum essent stipendiarii et tributa penderent et majestatem populi Romani observare tenerentur, ab imperio desciscentes non ut rebelles, sed ut legitimos hostes, denuntiato indictoque bello persecuti sunt. Pone ex una parte ephoros Lacedaemonios, senatum Romanum et Venetum: ex altera Pausaniam, Neronem, Falerium Principes. Quis non hos potius quam illos rebelles dixerit? Multis in locis, inquit Cajetanus ', statuta sunt talia, ut reges soio nomine sint reges; et juxta Proculum * non usquequaque liber esse desinit populus, qui superiorem habet. Idemque multi alii' testantur. Quod si dubia sit omnino causa, non negamus priorem bono civi esse debere Principis quam inferioris cujuscunque magistratus auctoritatem: sed eadem ratione totius reipublicae consensus plus apud illum, quam unius Principis voluntas valebit, cum hujus potestas a reipublicae potestate derivetur *. Similiter quanto legum, quam hominum sanctiora et incorruptiora sunt imperia, tanto aequum est priorem haberi legum patriarum, quam Principis rationem *. Quod si jam resoluto principatu constituta sit reipublicae forma, quid in ambiguo sequi debeat civisjuramonstrabunt, quae vindicias decernunt pro libertate •: et merito cum haec a natura sit, imperium a facto hominis '. Pro his autem v. supra c. quae natura sunt favor stat et praesumtio. Et hoc est quod concL yi.
posteriores magistri ■ tradiderunt, subditis de suo statu litigantibus nuUum interim praejudicium inferendum contra libertatem. Quod maxime verum est in libertate non enormi neque effraeni, quae licentia verius dicitur, sed in eo statu, qui praefectorum quasi principatu, procerum auctoritate, civium benevolentia iSrmatur. Et haec quidem in universum dicta ad argumentum nostrum facile quivis applicabit. Caeterum Ordinum causa propterea quoque piis civibus debet esse commendatior, quod a Principibus fere omnibus vicinis 286 DB JURE PRAEDAE. CAP. XIII.
scripto factoque defensa est S Q^i "isi in jure admodum manifesto non facile credendi sunt ejus exempli bellum promoturi fuisse, cum sit alioqui ante omnia Kegi tutnda maxime regis salus *. ' Nonnihil huc pcrtinet tacita hostis ipsius confessio, qui cum principio motuum in captivos judiciis majestatis et capitalibus suppliciis saeviret, ubi firmata est certis viribus respublica et ordinata belli moles obstitit, captivorum redemtionem, jura praedae et alia belli commercia induxit, quae nonnisi cum justo r./»f.rahoste usurpantur, hoc est, ut nos alibi interpretati sumus, nem, ^^^ ^^ ^^. pj.Qjj^jjjjgjjj saltcm habct pro se magistratuum auctoritatem. Et recte: si nos non decipit ea, quae apud TuUium est hostis legitimi descriptio *, ut is sit qui habet rempublicam, aerarium, consensum et concordiam civium et rationem aliquam, si res ita tulerit, pacis et foederis. Nihil igitur est, quod cives possit impellere ut de bello Ordinum in Philippum sinistre judicent, multoque minus de bello in Lusitanos, praesertim quia certissima naturae principia communi rationi dictant, neque libertatem commerciorum impediendam, neque iSdem violandam, quorum utrumque a Lusitanis fieri quotidie omnes Ex cottcL audiunt. Probata ieitur bona fide civium caetera omnia expedita VT, artic, TK ' sunt. Justum enim subditis bona fide praeditis bellum est in eos, quos magistratus pro hostibus habent. Habent autem Ordines Lusitanos pro hostibus et omnes et singulos: quod sapra in apparct cx classc illa, quam sub Petro Dousa in Thomae artic.iii. ' insulam et Brasiliam miserunt, plurimisque navibus ac mercibus quas Ordinum bellicae naves hominibus Lusitanis abstulerunt. Et alioqui per se quoque manifestum est, hostes ^sst subditos quoties Princeps hostis est. Quin et ex parte Lusitanorum ut bona fides contingat, dum forte probabilem habent opinionem, justas esse Principi suo Philippo causas belli inBatavos, 1 V. Declarationem reginae Angliac, de causis susccptae defensionis Belgarum. ^ Seneca Oedipo. [vs. 242.] ' Philipp. 4. [c. 6,. §. 14.]
quamquam difficile est his praesertim qui apud Indos versantur ob manifestas injurias, fieri tamen possc non pertinaciter negem. Et eo modo bellum utrimque, tam B^tavorum e* corou, quam Lusitanorum civium respectu, justum esse poterit et ''V. //.' pura conscientia geri. Licet autem in tali bello tantum, ex coucl quantum a magistratu conceditur. Concedunt autem Ordines ^^* Lusitanos illos spoliare. quorum fuit caracca. Edicto \ADatumd,2.
m, Apr, a.
probatur ab Ordinibus foederatis promulgato, postquam ^599-Hispani extremum suae perfidiae specimen ediderunt, abreptis J;^^^^^'^^ '» navibus quae fide publica advenerant et hominibus in nervum *''''^- ^-et servitutem datis acerbissimam. Quare Ordines demonstrant Hispanos quique ipsis addicti et ab ipsorum partibus starent insatiabili dominatus cupidine, a qua gens nulla tuta esset, adeo efFeratos, ut quia Batavos eorumque socios nuUa vi nullisque fraudibus jugo suo hactenus subdere potuissent, jam eadem vi eisdemque fraudibus, etiam contra datam fidem, eos omiiium orbis regionum commercio certarent excludere. Idcirco cum sibi propositum sit ad compescendos conatus tam inhumanos uhro Hispanos aggredi inregnis atqueprovinciis ^ quas iili occuparunt, dataque damna reparare ac resarcire, non tantum navium publicarum opera, sed et singulorum quorum id interest, accepto ab Ordinibus mandato, omnino se necessarium arbitrari Hispanos et qui illis addicti aut eorum sectae adhaerent, prohibere omni commeatu nec pati naves mercesve ullas terra aut mari, quacunque ratione ad ipsos devehi, quod tum juri publico gentium et Imperatorio ^. supra c receptoque belligerantiura usui, tum edictis jam ante a se coroiu 1. et regina Angliae editis esse consentaneum. Declarant igitur justam esse praedam homines resque omnes sitas sub ditione regis Hispaniarum, quocunque tandem loco reperiantur.
Ac denuo destricte prohibent atque interdicunt cunctis ac singulis, cujuscunque conditionis, imperii aut regionis fuerint, excepto nemine, ad uUos portus, oppida locosve hostium in^ regnis Hispaniae, Lusitaniae aliisve in Europa sitos, sub ditionc regis qui nunc est Hispaniarum aut archiducum, terra aut aqua, directe aut per circuitus, qualicunque praetextu aut colore vehere, ferre, transportare naves aut res aut mercimonia ulla^ sub paena amissionis eorumdem aliisquein edicto expressis. Jubent insuper curatores rei maritimae (coUegium Admiralatus dicitur), quorum ordinaria in causis ejusmodi notio est, de rebus ad hostes destinatis intercep-D/iM </. la. tisque ex praescriptis istius edicti judicari. Huic edicto HiKr I ^^^v^^^^ eorumdem Ordinum interpretatio ad diplomata liberi artic, tv. commeatus Lusitanicae nationi concessa. Quae cum nonnuUi contra sententiam in non permissa producerent, ita intelligenda ipsi decreverunt, ut Lusitanis eorumque rebus in foederato Belgio repertis tuta essent omnia fide publica, nec minus iis rebus, quas eidem Lusitani, exBelgio duntaxat, in alias terras transmitterent, impetrata singulari permissione, ut mos habet Belgarum, Caeterum sive Lusitani ex locis hostilibus inlocos hostiles ^ ut ex insula Sancti Thomae aut Brasilia Ulyssiponem, aut Ulyssipone in Brasiliam Thomaeve insulam, sive ex locis hostilibus in locos non hostiles, siye ex locis non hostilibus in locos hostiles commercia mutarent, deprehensos in istis commerciis homines, naves. resve Lusitanorum nuUa ex fide publica securitate fructuros, sed aut a publicis navibus aut ab aliis victos in praeda fore. Apparet hinc caraccam mercesque in ea jure triplici capientibus cessisse. Primo, quia Lusitanorum erant, subditorum regis Hispaniae. Secundo, quia Macaunte veniebant, quae colonia est Lusitanorum et ea ratione hostilis haberi debet. Tertio, quia Ulyssiponem mittebantur, urbem Lusitaniae. Quae autem huic annexa est inspectio, utrum scilicet ii, qui ceperunt caraccam, mandatum id faciendi habuerint, supervacua videri potest.
Omne enim subditi in bello officium aut hostem aut magistratum respicit, An mandatum fuerit, ad hostem plane nihil pertinet, cui satis esse debet causam adfuisse ofFendendi. Atque ita cum Lusitani Batavis hostium loco sint et spoliari potuerint, jussu an injussu spoliati sint ipsorum nihil interest, Distinctio haec a senatu Carthaginiensi non incommode usurpata est adversus Romanos de Annibalis facto inquirentes, quibus unum e principibus Poenis ita respondisse accepimus *: Ego autem non privato publicone consilio Saguntum oppugnatum sit, quaerendum censeo, sed utrum jure an injuria, Nostra enim haec quaestio atque animadversio in civem nostrum est, nostro an suo fecerit arbitrio: vobiscum una diS' ceptatio est, licueritne per foedus fieri, Quantum ad Lusita-^nos igitur, licuit sine dubio quod factum est facere, Ordines autem tam foederati, quam Hollandiae, ad quos altera quaestio pertinet, (tantum abest ut factum hoc societatis Indicaeejusque administrorum condemnaverint) non tantum partitione praedae, verum praemiis etiam et honoribus comprobarunt: ita ut etiamsi mandatum non adfuisset, is tamen defectus gesto utiliter negotio publico et quasi retro tracta ratihabitione suppleretnr ' Neque tamen verum est non antecessisse mandatum. Constat enim et decreto Ordinum Hollandiae proba- ^«'^ i.
tur, ftiulto antequam proficisceretur Hemskerckius admonitos ab Ordinibus Indicae societatis praepositos, opus esse ipsis ad negotiationis suae tutelam ita se componere et armis instruere, ut non tantum possent hostiles Lusitanorum conatus arcere, verum ipsis ultro bellum inferre. En igitur mandatum supremi magistratus, quod procul dubio sufficere debet. Nihil autem facilius fiiit quam, si opus videretur, praeter mandatum hoc, codicillos cum amplissima etiam potestate belli publice gerendi, qui nemini negari solent, ab illustrissimo Principe Mauritio impetrare. Sed alibi quoque ostendimuSi»)?»*f.x7. eam perpetuo fuisse Batavorum lenitatem, ut seposita, quoad ejus fieri poterat, belli publici causa tantum ab injuriis Lusitanorum tuti esse vellent, non nisi necessitate ultima ad vim et arma proccssuri. Verumtamen qiialescunque accepti sunt codicilli, eos etiamsi abessent caetera auctoritatem huic facto praestare, tentandum est. Dedit autem codicillos alios praefecto totius classis Hemskerckio, alios his qui navibus singulis praeerant Princeps ille cum genere, tum rebus a se gestis maximus, qui cum Ordinum jussu summum obtineat belli imperium terra marique, procul dubio juxtaea, quaenos jinti conci. ^libi demonstravimus. belli mandandi jus habuit. Codicilli /^. Hemskerckiani vetant cum quoquam manus praefectum conserere, nisi compulsum injuria, sibi suisve aut navibus suis inferri tentata. Quod si accidat, non permittitur tantum, verum etiam jubetur cunctis rebus uti, quas aut ad defensionem sui suorumque suarumque navium, aut ad injuriae reparationem necessarias esse intelligit. Ita ut si quos nactus in potestatem fuerit eorum, qui se inimicos ostenderint, aut Principi eos ofTerat, aut ita de illis statuat, uti expedire et tempori convenire existimabit. Vim enim vi opponere cum omnium gentium jure liceat, sibi quoque Princeps ait justum et honestum videri. In praefectos autem navium singularum codi-Datis d, cillis principalibus confertur potestas capitanei sive centurionis, a, itfoo. simulque mandatum datur, quos visum erit nautas allegere et ofificiales navi praeponere. Jubentur deinde armis abstinere, nisi forte si quis hostiliter ipsos navigatione aut commercio prohibere conetur. Id enim si fiat omnino jubentur operam dare, ut eos qui se hastiliter gesserint in suam redigant potestatem, ita tamen ut bona quae eo modo ceperint, in foederatas regiones conferre debeant, quo a judicibus maritimis ejus loci, in quem res inferentur, praedae addicantur, aut aliter, uti oportebit, ita fiat. Denique ut omne id faciant quod centurionis navalis officium est. Cum Princeps id omne concedit, quod ad injurias reparandas necessarium est, idque ipsum ad jus gentium refert, non hoc tantum permittere existimandus est, ut ex iis reparentur, qui ipsi injurias fecerunt sed ex omnibus, qui ad eas reparahdas jure gentium obligati DE JURE PRAEDAE. CAP. XIII. 29I sunt. Nam alterum illud, ut easdem personas consequamur quae damnum nobis dederunt, cum ubique difficile est, tum in illa navigatione vix est ut contingat. Nec credi par est minus in belli gerendi mandatis contineri, quam in repressaliis. Hoc igitur codicillis efficitur, ut quidquid jure gentium privati facere potuissent, id nunc retro auctoritate publica et quasi decreto bello fecisse existimandi sint. Jure autem gentium ^ ante ostendimus ex facto reipublicae aut magistratuum teneri sm" ^rtic. iii.
p» I, ct c» p» I, ct c» gulos subditos, ex facto subditorum - quod non sine culpa ^^•/»**-impunitum sit, universam rempublicam et sic fieri, ut ^^^'^^ g^amfconc? unius factum alterum obliget. Nomen autem injuriae repa- J7'i>r'j^vS randae non tantum persecutionem damni et sumtuum conti-^^J"^* /j^j net, sed et poenae, quod indubitatum est in mandato reipu- ^^^'^' "'"'"■• blicae, quae omnium interpretum consensu * jus habet ut in internos ita in externos suo ordine pro merito vindicandi. Hoc igitiir videndum est, an quid tale Hemskerckio factum sit ejusque navibus, aut qui ei suorum loqo haberi debent, quod Ordines aut Princeps injuriae nomine complecti voluisse censendi sunt. Omittam hic igitur Lusitanis invidiam facere ^- /.w " c, XII, $n commemorando deprehensas in ipsa caracca tristes exuvias «'«»»• «^<^<^ hominum Hollandorum, quos illi ad Macaiintem contra fes ^^^^-omne et fidem strangularant et merserant: quamquam hi ipsi non tantum ob patriae conjunctionem, sed quia ab eadem societate missi erant, cujus administer erat Hemskerckius, alieni non poterant videri *: neque praefectum nautasque omnes minus vehementer eo facinore commoveri oportuit, quam certum erat Ordines et Principem, si in rem praesentem sisti potuissent, bellum eo nomine decreturos ipsisque mandaturos fuisse. Omittam etiam repetere quomodo, qui supra in comites priore itinere Hemskerckii fuerant, Banda Anbonam «r/iv.*/h* missi a Lusitanis intercepti sint unusque eorum foedissime ^ V. Vict. de jure belli n. 19. et Cajet. ad Summ. 2. 2. 69. art, 3, * V. Cardin. ad Clem. causam. §. verum. De elect.
292 DE JURE PRAEDAE, CAP XIII.
trucidatus, cum tamen non nesciam eum, qui amicorum injurias persequitur, in jure dici non suorum duntaxat, sed suas quodammodo injurias persequi ^, cum maxime in tam longinquis regionibus procul agnatis, procul domo populares omnes quasi intimos complectamur, eoque firmius astringat in histor, patria, quo longius dissidet. Ne illud quidem raemorabo, quoties jam ante ab eadem societate missi duces coUatis manibus coacti fuerint cum Lusitanis confligere. Ipse Hemskerckius ejusque nautae et navarchi quae ac qualia passi sunt? Fortunatas insulas praetervecti vix erant, cum illis tredecim armatarum navium classis Hispanica obviam facta est, Hispani quod res erat judicantes, et Batavos quos videbant esse et Indiam peti, non se continuerunt, quominus statim hostili more incurrerent: naves HoUandicae perfossae ictibus. machinarum scloporumque atque etiam cominus oppugnatae, interfecti pars nautarum, vulnerati complures. Nec multum aberat quin hostes navis, cui Rubro Leoni nomen, potirentur, ni in tempore suppetias venisset Hemskerckius, qui et ipse eorum, quos penes se habebat, alios vidit concidentes, alios membris mutilos. Quo certamine coacti sunt Hemskerckiani et mercium et navium et vitae adire discrimen. Quibus malis accessit, quod navis Ruber Leo tanta clade deserere classem et in patriam redire coacta est: ^ tum vero navis ea, quae a praetoria secunda erat, altero post praelium die immista iterum Hispanis vix summo periculo se expedivit, neque vero se postea cum classe HoUandica conjungere potuit, magno ad susceptum iter incommodo. Facta quidem haec a Castellanis. Sed hi nimirum illi sunt, qui non regem tantum eumdem, sed belli causas et odia in Batavos communia habent: quorum auxilia a Lusitanis adversus Batavos etiam perlndiam 1 Guil. in 1. sed et hac. ff. de procur. [D. 3. 3. 35.] Bal. in 1. i. C. de acc. [C. 9. 2.] Gl. in 1. coloni. C. quibus ex caus. col. [C. 11. 49. 2.] Alex. in 1. ult. ff. de publ. jud. [D. 48. i.] et in 1. 2. ff. de acc. [D. 48. 2.]
implorari relatum est. Merito igitur ipsorum exemplo nihil distinguitur. Nobilis jurisconsulti, imo ipsius juris gentium vox ista est: ut socios licet defendere, ita ofFendere socios criminis et quicunque participant criminosis et criminibus aggressorum ^ Quod eo magis hic locum habet, quia quod Castellani Batavis Indiam petentibus nocuerunt, hoc sine dubio et publico consilio et rogatu aut certe in gratiam Lusitanorum factum est. Jam vero de Hemskerckianis, qui a rege ^supra $» Dammae nulla belli praeeunte causa, specie commerciorum '^rtic i/. capti et in servitute detenti sunt, quamquam id eum Lusitanis imputasse minime dubitandum 4ist, velut minus compertum illis remittam. Hoc solo contentus ero, quod liquido probatum /« hhtQr, ^ ^ ^ p,n, artic, ^ ^ ^ p,n, artic, vidi. Lusitani cum audirent regem Jorensem eo propendere ^ *^ artic. ut Hemskerckium ad mercationem admitteret, missa, ut alibi diximus, legatione regi indicarunt, cum Hollandos omnes homines esse rapacissimos, tum vero Hemskerckium exploratorem missum inspiciendis regionibus, quas illi aliquando vi magna navium invecti suas facerent expulsis possessoribus. Quae autem est, si nonhaec, injuriaautquempriusspectat, quam ipsum Hemskerckium ejusque comitatum, etiamsi latius in totam gentem spargatur? Bellum praeterea minantur Lusitani, si quis Hollandos recipiat. Et haec nonne gravis injuria est? Nec minantur tantum, sed inferunt eisdemque navibus et Jorenses depopulantur, et Batavos tentant accessu prohibere. Esse hanc vere injuriam, cum alter alterius in /» c xii, , exam,concl, contumeham vexatur et cum eo quis prohibetur, quod jure F/.<ir//V./. gentium competit, alibi ostendimus. Quare sive codicillos Hemskerckianos respicimus, constat de injuriis quas reparari oportuit, sive centurionum mandata, habemus commerciorum turbatores manifestos. Injuriae autem istae cunctos et singulos r,c,xn, obhgabant Lusitanos, praesertim qui in ista orbis parte ver- vi, artic.
1 Bald. 1. I. C. unde vi. [C. 8. 4.] n. 24. Joh. de Lign. in tract. de repr. 2.
294 ^^ JURE PRAEDAE. CAP. XIII.
sabantur, non tantum ob singulorum facinora impunita, verum quia et legatio et naves publica auctoritate et decreto eorum, qui Malaccae praesident, missae fuere. Quid igitur in caraccam Lusitanorum juxta mandata licuerit, dubium esse non potest inspicienti aut codicillos praefecti, qui jus tribuunt etiam de personis statuendi, quod plus est, aut 5«^r^/»r*-centurionum, qui de praeda expressim loquuntur. Mandatum citafionc cth _ diciiiorum ergo habueruut belli gerendi tam praefectus, quam centuriones //«w, et et per illos nautae, quos scilicet ex vi mandati centurionibus, didasc, ad conci. viL non minus quam in terrestri exercitu legere licuit. Oui et artic, IV, o ^ juramento formulae militaris adacti sunt, nec vitae se nec corpori parsuros, quatenus exercitorum usus et praefectorum imperia poscerent. Recte itaque cum Ulpiano ^ dicemus non navarchos tantum et trierarchos, sed et nautas et remiges omnes in classibus milites esse. Sed et illud notari potest, quamvis propria ad praedam mandata fiiissent nulla, cum tamen et classis praefectus et navium duces concessione publica jurisdictionem obtinerent, potuisse eosdem pro tuendo jure subditorum et sua jurisdictione in turbatores ejus Lusitanos, deficientibus aliis judicibus, animadvertere et res eorum capere, Datum d, praesertim, ut tradunt utriusque juris consulti *, decreto S*. i6'oo. *^' praecedente, Praecessit autem decretum a praefecto et quod ei adsidebat summo riautico consilio rite peractum. Eo fere modo C. Pinarius ' Ennae in Sicilia relictus non ut urbem sed ut praesidium regeret, cum imminere oppidanorum defectionem prospiceret, neque populi Romani, ne consulis quidem adeundi esset potestas, perfidiam istam non caedibus tantum Ex eorou, ultus cst, scd et urbem omnem militi diripiendam dedit. SeviiL ' quitur hinc cum auctoritas publica et a parte Batavorum et