SigPhi · Hugo Grotius

De jure praedae (ed. Hamaker, 1869 — llatí original)

Latin

Page 27 of 31

a parte Lusitanorum steterit, bona autem fides omnino a parte Batavorum, si eamdem ponas in Lusitanis, quae res utrimque captae sunt non modo retineri integra conscientia potuisse, sed ex jure etiam gentium secundario factas revera capientium. Ex coroii. Neque enim bellum hoc civile sed externum est, cum diver-ra/. sae sint respublicae Batavorum et Lusitanorum. Imo ipsum Probiema etiam in Philippum bellum non fuit civile, ex quo pars nulla reipublicae HoUandicae stetit a Philippo et ipse principatu cecidisse judicatus est. Cassius ^ in oratione ad Rhodios apud Appianum negat civilem esse dissensionem, sed bellum apertum, quoties respublica pro libertate contra unius dominationem certat. Bellum Romanorum adversus Tarquinios * eorumque socios nihil minus fuit quam civile: ideoque et praedam utrimque partam legimus et spoliatos a Romanis etiam Etruscos, qui in partibus erant Tarquiniorum, sicut Lusitani in partibus Philippi. Noster etiam Bartolus ', quem sequuntur alii, cum dixisset paulo ante civitates Tusciae subditas esse Imperatori, jure omnino, partim etiam facto, tamen subdit in bello, si quod oriretur inter Imperatorem et civitatem quae se pro libera gerit, Florentinam puta vel Pisanam, jure publico praedae locum fore *. Propositum autem in hac Ex conci, re aut societati, aut his, qui vice societatis navibus praefuerunt, //. aliud fuisse nemo imaginabitur, quam ut operam obsequiumque commodarent Ordinibus, cum publicae ultioni tum societatis ipsius juri consulere volentibus. Ex his omnibus apparet bellum (quatenus hic considerari potest) subditorum Ex conci. ratione justum esse et praedam juste partam. Quorum utrumque fatentur literae praefecti Malaccensis Albuquercii, viri E' conci. prudentissimi, ad Hemskerckium scriptae: Nactus es yinquit^ Datae d.g. navem opulentam. Fruere, quandoquidem justo bello nactus / 1603.

Ex concL es. Praeda autem belli publici, ut alibi diximus, simpliciter ///>>./// quidem et ipso jure acquiritur reipublicae: sed potest assignatione speciali aut generali lege effici, ut his ipsis acquiratur^per quos praedam respublica acquireret, aut tota aut pro parte. Consuetudine autem vetustissima Galliae et Belgii, Art. XXII. tam. vero et lege speciali Batavorum ejus praedae, quae nis co//f^/7 publico quidcm mandato capta est, sed ab iis navibus quas ///. privati adornarunt, pars quinta reipublicae, decima praefecto maris debetur: quod restat id inter exercitores, capitaneos, officiales nautasque dividitur juxta mores aut pacta conventa.

Quare cum naves propriae fuerint ipsius societatis, navarchi et nautae omnes societatis stipendio conducti, arma a societate addita, omne denique pericuhim sumtusque omnis societatem spectaverit, nec ullam mercedem respublica ipsi £z coroii. promiserit, non lege tantum illa, sed communi etiam receptoque jure, extra id quod specialiter exceptum est et quod nautis debetur, praeda omnis ad societatem pertinet. Con- Data d. 9. venit haec conclusio primum cum sententia judicum mariti- 1604. 'morum, qui ad postulationem societatis Indicae, vocatis omnibus quorum id intererat et causa ex eremodicio cognita, pronuntiarunt justam praedam ac jurepartam videri: deinde vero cum decreto Ordinum HoUandiae; qui cum adversus eamdem societatem jus fisci in controversiam vocaretur, approbata praeda verbis quam honorificentissimis, fiscali, quaestoribus et cunctis magistratibus edixerunt, uti eam praedam ^ et quae in posterum apud Indos caperentur, utpote belli publici consequentias, arbitrio Ordinum foederatorum et collegii maritimi permitterent. Et haec quidem ad explicationem ejus, quae initio proposita fuit, quaestionis sufficere debent.

Parsiu.St& ne quis sit refragandi locus adjiciemus et illud: etiamsi et causam Ordinum et mandata ab hoc facto removeas, nihilominus bellum non justum tantum fuisse, verum etiam publicum et praedam societati Indicae acquisitam: idque ex eorum jure quibus eadem societas bellantibus per administros suos auxilium tulit. Est in India regnum Jorense, quod ex conci. supremi principatus loco jamdudum censetur t unde apertum e/ tbi vid$ est regem belli publice gerendi habuisse auctoritatem. l^vr! HoUandos qui cum navibus venerant, in bello sibi ut auxilio essent requisivit. Quam naturae et humani generis Addictam cognationi sit consentaneum alterum alteri opem ferre,7. v cum alibi demonstratum sit, satis apparet potuisse HoUandos illius belli socios accedere. Imo cum possent commode, non facere illis vix integrum fuit, sive divinam paginam ^ respicimus, quae nobis injungit, ut innocentes ab interitu liberemus, sive etiam philosophos % qui dicunt injustitiae duo esse genera, unum eorum qui inferunt, alterum, qui ab iis quibus infertur, si possint, non propulsant injuriam. Eum enim, qui non defendit nec obsistit, si potest, injuriae, tam esse in vitio, quam si parentes aut amicos aut patriam deserat ': cum dicere civium habendam rationem, externorum negare, hoc vero sit, illis judicibus, dirimere communem humaiii generis societatem, quam qui toUunt etiam adversus Deum, ejus societatis auctorem, iifipii judicandi sunt. Nostri etiam jurisconsulti * eum qui id omittat culpae affinem putant et Christiani Patres * eum qui non depellat a socio injuriam non minus in vitio esse, quam eum qui faciat. Quod juxta Aristotelem • tunc maximam rationem habet, cum iidem qui nunc injuria afficiuntur, nos ante berieficio aliquo affecerunt. Quid igitur eum dicturum fuisse credimus, si quis ob hoc ipsum, quod nos beneficio aifecit, ab aliis afficiatur injuria? Hoc enim Indis contigit, neque alio nomine Lusitani et /„ histor, regem Jorensem et eas quas alibi memoravimus nationes ^arth/r/' caedibus et rapinis vastant, nisi quod HoUandos admiserunt.

Ecquis igitur est, qui negabit illorum injurias ad HoUandos Probhma pertincre? nisi forte arbitramur nihil esse cum illis commune, qui a Christiana religione alieni sunt. Quod ab Augustini ^ pietate longissime recedit, qui Domini praeceptum exponens quo proximum diligere jubemur, manifestum esse ait omnem hominem proximum dici: neque vero ob religionem distrahi humanitatis officia, docet illustre in evangelio Samaritani exemplum \ Unde cum infideles tueri adversus injurias etiam Christianorum numquam iion justum omnes fateantur, tum illud praeterea asseverant, qui hoc argumentum tractarunt', multis casibus evenire posse, ut juris etiam sui defendendi gratia cum infidelibus societas et foedera juste ineantur, sicuti Abrahamo, Isaaco, Davidi, Solomoni et Maccabaeis Ex concu factum accepimus *. At regis certe Jorepsis causa justissima Ex\isior\ fuit. Quid enim iniquius quam populum mercatorem regi ^artuly, 'libero indicere, ne cum altero negotietur? aut quid est, si non hoc est, et jus gentium et distinctam Principum jurisdictionem turbare? Quare cum haec illi injuria publicitus fieret, ultro etiam bellum denuntiaretur, ni pareret, et con- Ex Mwc/. tinuo inferretur. merito ille Lusitanos omnes et singulos VI artic iL ' hostium habuit loco, cum hostes esse nemo illos neget, qui Ex concL bellum nobis decreverunt *. Qua ratione rex Jorensis bellum //. opus non habuit indicere, praesertim cum priores Lusitani infestis navigiis portus ejus obsiderent et e littore praedas Ex concL agerent. His ergo facinoribus obligati Lusitani, ut damna FIL artic.,...///. et co- sumtusque restituerent et insuper poenas darent tam insignis FiiL ' ' injuriae, quin regis Jorae auspiciis spoliari potuerint minime Ex concL ambigi convenit. Sicut autem regis ipsius optimum illud ^''^^* ""^"^* institutum pro jure suo consequendo tuendisque subditis * De doctr. Christi. ^ Luc. 10. vs. 29. et seqq. ' Franc. Arias, de bello. n. 192. Pan. in c. quod super. de voto. [Decr. 3. 84. 8.] n. 15. Vict. Rel. i. p. 2. n. I5. et 17 * Genes. 21. in fine et 26 in fine. i Sam. 27. et seq. ubi vide Nicolaum Liranum. i. Regum. 3. et 5. Silv. in verb. Bellum. n. 9. concl. 3. * L hostes. ff. de V. S. [D. 50. 16. 118.]

DE JURB PRAEDAE. CAP. XIII. 299 laborare, ita et HoUandorum laudabilis pietas in eo adjuvando fuit. Nec sane quidquam magis interest verae religionis, quam istud fieri. Servandi sunt homines, ne cum ipsis (ut Patres quondam loquebantur) spes exstinguatur conversionis. Ostendi Indis debet, quid sit esse Christianum, ne putent Christianos omnes hoc esse quod Hispanos. Videant religionem sine simulacris, mercaturam sine fraudibus, arma sine injuriis. Admirentur fidem, quae negligi vetet etiam infideles. Hoc erit homines Deo praeparare. Justum igitur ex cohcl undequaque bellum et Jorensi et pro Jorensi Hollandis fuit: ^^ ^^^^j quare justa etiam praeda: cujus quidem jus naturali jure ad ^^^-regem ipsum pertinebat, sed et rege concedente Hollandorum ex conci.

fieri potuit. Imo cum societatis Indicae navibus, ejusdem iLtartcL impensis, periculo etiam si quid sequius accidisset, eorumque ^^ '^^^^^^ opera qui in ministerio erant societatis, regi militatum sit, ^^^- ^-nulla stipendii pactione, communis belli consuetudo ^ naturali aequitati consentanea satis indicat, ipso jure praedam ad societatem devenisse. Quod vero in societate Indica hac specie^ idem in Ordinibus dici potest, ut horum jussu, ex causa belli Jorensis, sumtu societatis, ipsi societati praeda quaesita sit. Est autem hujus tituli eousque approbata justitia, ut doctores * hoc.uno maxime Romanum imperium commendent, quod sociorum tuitione ex hostibus creverit. Eodem titulo Castellani 'Talcalthidanorum socii adversus Mexicanos utuntur, et ipsimet Lusitani in plerisque Indiae locis.

Peracto examine concludimus, sive privatum fiiit, sive publicum, et publicum quidem aut ex patriae aut ex sociali causa, tum Ordinibus, tum multo magis Indicae societati bellum hoc omni ex parte justum fuisse, quo Lusitanorum caracca capta est cum mercibus, ipsamque societatem factam omni jure ejus praedae dominam.

^ Joh. Lupus, de bello §. si bene advertas. et alii allegati ad d. coroU. 2 Thom. de regim. Princ. 1. 3. * Vict. ubi supra n. 17.

C A P U T XIV.

PaRS I. HONESTAM ESSE PRAEDAE HUJUS CAPTURAM: IN QUA ISTA INSERUNTUR PrOBLEMATA.

I. Justum OMNE HONESTUM.

II. HONESTA PRAECIPUE ACTIO PRO SOCllS, PRO PATRIA, ADVERSUS HOMINES INEMENDABILES.

III.HONESTA PRAECIPUE PRAEDATIO EX FINE. PaRS II. HONESTAM ESSE PRAEDAE HUJ.US POSSESSIONEM.

In justi quaestione veri amantibus satisfactum arbitror. Abunde enim demonstratum est et pietati et naturae et moribus consentaneum fuisse, ut Lusitani ob illatas injurias spoliarentur, utque res captae mercatoribus cederent. Sed quemadmodum non unum aut simplex illorum genus est, qui falsa opinione praecepta judicii sui arbitram rationem non faciunt, ita quosdam esse audimus, qui etsi rem eam, Pars /. de qua uuuc agitur, justam fuisse non audent negare, nec habent quomodo id tueantur, parum satis honestam tamen ProWe«<i/. sibi ajunt videri. In quo sane dicto manifesta repugnantia est. Semper enim ita accepimus ^, non posse non honestum esse quod justum est omni ex parte. Honestum enim qui definiunt omnes aut virtutem ipsam essevolunt, autquiddam quod virtutibus inhaeret aut ex iis proficiscitur. Saneavirtute divelli numquam potest nec quidquam bonum est, nisi quod et honestum est. Nam et ab exactioribus magistris ' ita describitur, ut honestum sit quod jucundum est idcirco, quia bonum sit. Necessario igitur alterum alteri consequens est 5 nec turpe esse potest aut apud sapientes et bonos probro duci, quod verae justitiae congruit, seu quia virtus nulla 1 Cic. de invent. lib. 2. Id.de off. lib. i. [c. 62.] et lib. 3. [c. 33»] de finibus. lib. I. Aristot. libello de virt. et vit. in princ. [p. 1249 a. vs. 28.] ' Arist. Rhet. lib. i. c. 9. [p. 1366. a. vs. 33.]

DE JURE PRAEDAE. CAP. XIV. 30I virtuti repugnat, seu quia de justitia recte a veteribus ' dictum est in ea virtutes caeteras comprehendi. Verum hoc quidem apud homines communi sensu utentes probationem nuUam requirit, cum jam olim apud Platonem ' puer Alcibiades a Socrate per naturales instinctus ad confessionem hujus conclusionis adductus sit, eos qui justa faciunt necessario etiam honesta facere, idemque omnium mortalium consensu testatum philosophi ' perscripserint. Quod ut probe intelligatur, sciendum est justum nos non illud dicere, quod aliquo civili jure permittitur, aut potius, cui leges connivent *: quod enim sic impune fertur atqueadeo liceredicitur, cum reverajustum nx)n sit, ne honestum quidem est, ut jurisconsulti * praedicant: sed de eo nos loqui, quod immutabili lege naturae decretum atque constitutum est. Id enim honestum est necessario, adeo quidem ut Stoici et plerique philosophorum honesti speciem notabilius se exprimere haud posse existimaverint, quam si in eo consistere dicerent, quod a natura praescribitur •.

Unde et auctores plerique honesti nomine jus non aliud, quam illud omnium commune intelligunt: quo pertinet quod a sapientibus "^ traditum est, eam esse vim honesti, ut sponte ac per se et quasi naturaliter expetatur. Quare cum probatum sit jus ut belli, ita praedae ex naturali instinctu proficisci, qui Deum ipsum habeat auctorem, factique istius aequitas ex juris naturae gentiumque principiis elucescat, profecto cujus quemquam pudere debeat nihil hic invenitur. Ego Probie^ vero non modo non inhonestam, sed et summopere gloriosam esse istam rerum hostilium et capturam et possessionem cum quovis contendam. Nam qui de honesto proprie scripserunt *, * Arist. de morib. lib. 5. c. 3. ex veteri poeta. [p. 11 29. b. vs. 29.] ^ in dial. Alcibiade. ' Arist. Rhet. d. loco. [p. 1367. a. vs. 19.] * Cic. Tusc. lib. 5. * 1. non omne quod licet. ff. de R. I. [D. 50. 17. 144.] Cic. pro L. Cornelio Balbo. ^ Cic. Acad. lib. i. et de legg. lib. i. [c. 46.] et de off. lib. i. [c. 14.] ' Arist. Rhet. d. loco. [p. 1366. a. vs. 34.] Cic. de finib. lib. 3. [c. II. §. 36.] 8 Arist. d. loco. [p. 13(5(5. b. vs. 3.]

docent ejus excellentiam in fortitudine maxime et justitia consistere, quod hae scilicet virtutes privatim publiceque sint utilissimae. Ac de fortitudine quidem plenae poetarum paginae. Quam magnifica sunt illa Tyrtaei *: TifJtSjiv Ts yip i(m xx) iyXxhv ivip) /zxx^^^^' 7?^ Tsp) Kx) ircclioov KOvpiSliig riT^xorj ivcTfiivecn, Illustre est dignumque yiris pro pignore caro Corpora, pro tenera conjuge, pro patria Hostibus objecisse. Huc triumphi, huc coronae, huc inscriptiones pertinent, huc et acclamationes: ovroq iv ivdpoQTCOiq vMij^opog j oSrog ipKTTog. Victor hic ^ hic homines inter clarissimus audit, Haec est illa virtus, qua reges celebrari gaudent, qua homines Deorum asserebantur numero: Hac arte Pollux et vagus Hercules Innixus arces incolit igneas *. Et quia nunc in re navali versamur, Themistocles qui Persicam potentiam navalibus praeliis infregit, nonne clarior prope Athenis et Graecia sua eifectus est? Cynegirus etiam privatus aetemum meruit nomen. Inter Romanos Duillius, qui Poenos mari vicerat, praelatis funalibus velut perpetuum egit triumphum. Ac sicut ignavi homines et pixpx^rTriisg contemtu ubique, alicubi et paenis conteruntur, ita nulla gens est, nulla respublica, in qua non prima pars honoris illis exhibeatur, qui fortibus factis et suum et patriae nomen extulerunt. Cujus rei indicia cum in omnium populorum, tum in his, quae maxime laudantur, Laconum dico et Romanorum institutis adeo sunt illustria, ut huic loco immorari hoc vero sit operam perdere. Ad justitiam vero quod attinet, recte ab antiquissimis dictum non Luciferi aut Vesperi fulgorem ^ aeque esst admirabilem: adeo quidem ut Tullius * dixerit, nihil honestum esse posse, quod justitia vacet. Esse enim hanc fundamentum quoddam perpetuae commendationis et formae, sine qua nihil possit esse laudabile '. Quod igitur factum esse tam illustre atque gloriosum potest, quam in quo utraque ista virtus pariter resplendet? Contingit autem hoc nusquam clarius, quam cum justo apertoque bello datur * ivSp'* iirxfji^vvsfrdxi ogrig TrpSrspog xxXeTryivifi» Marte virum ulcisci^ qui nos prior ipse lacessit.

Fortitudo^ ut alibi ex Ambrosio * retulimus, quae patriam aut socios aut infirmos defendit, plena justitia est. Et acutissimus philosophorum •, inimicos, inquit, ulcisci honestum est, quia par pari referre justum est: justum autem honestum utique: et praeterea fortis viri officium est, non cedere: unde et victoria et qui victoriae deferuntur honores vel inter maxime honesta numerantur: adeo quidem ut expetenda sint, etiamsi fructum non afferant, quia scilicet virtutis excellentiam declarant, Haec ille. Nec est quod occurrat quisquam magnificentius fore, simulque non alienum a Christi et philosophorum praeceptis, damnum illis nuUum inferre, quibus ut inferamus in nostra est potestate, ut nos ipso facto hostibus nostris praestare demonstremus. Nam id sane hac specie ut justitiae ac publicae utilitati, ita et honesto repugnat. Ultionem qui improbant, eos diximus primum c«^. //. «^ illud sentire, privatis non convenire, ut quam possunt per Ji. viiL judicem expetere vindictam, eam per se expetant; demde conci, vil vero et causam adesse debere et justum in ulciscendo modum, quem excedi non oporteat, ac purum praeterea animum rectamque intentionem. Haec autem nihil obstant, quominus interdum et recte et necessario vindicemur. Seneca ' breviter: 304 DE JURE ^PRAEDAE. CAP. XIV.

Tam omnibus ignoscere crudelitas est ^ quam nulli. Et Augustini ^ pereruditus in hanc rem est locus: Keddere bona pro bonis ^ et pro malis mala^ haec duo mediocrium sunt: prius propinquum bonis convenit etiam malis, quod Christus non arguit ^ sed plus oportere dicit ^ quia et ethnici hoc faciunt: posterius propinquum malis conyenit tamen etiam honis: unde et lex modum ultioni statuit. Et mox ita explicat ut dicat 5 injusta ultione^ quaefit dilectionejustitiae^ non delectatione alienae miseriae, non reddi malumpro malo, sed justum pro injusto, hoc est, inquit, bonum pro malo: quod etiam Deus judex facit. Ut ergo appareat quando honesta sit ultio, quando autem misericordia conveniat, distinguendae videntur personae tum quae faciunt, tum quae patiuntur injuriam. Ad patientes quod attinet, si communes sint cum sociis aut cum patria, certum est non aeque nos faciles esse posse in remittendis publicis aut alienis» atque in nostris injuriis. Inter jurisconsultos celebris est sententia, foveri ab eo injuriosum, qui injuria aifectum non tuetur *. Ipse Augustinus ': ostenditur non esse immunes a scelere^ qui permiserunt, Qui desinit obviare, cum potest, consentit. Nam ut idem alibi *: Non est innocentiae parcendo sinere, ut in malum gravius incidatur. Pertinet ergo ad innocentiae officium non solum nemini metum inferre, verum etiam cohibere peccata^ vel punire peccatum ^ ut aut ipse qui prius odio habetur, corrigatur experimento, aut alii terreantur exemplo.

Ambrosius * etiam multum exagitat perversam misericordiam, quae innocentes tradit exitio^ dum liberat multorum exitia cogitantem. Non in ferenda, inquit •, sed in depellenda injuria lex virtutis est. Qui enim non repellit a socio in- 1 in expositione psalmi. 108. et est c. sex differentiae. [Decr. Grat. p. 2. 23. 3. I.] 2 c. dilectus et c. consentire [Decr. Grat. p. i. dist. 83. 5.] Arias de bello n. 37. et 38. ' in psalm 81. * de civit. Dei. * Serm. 8. in psalm. u8. • de off. lib. I. c. 36.

juriam tam est in vitio, quam ille qui facit. Et sicut hoc de socio, ita de patria luculenta sunt ista TuUii ^ in Catilinam: Si nos in his hominibus, qui singulas uniuscujusque nostrum domos et hoc universum reipublicae domicilium delere conati sunt, vehementissimi fuerimus, misericordes habebimur: sin remissiores esse voluerimus, summae nobis crudelitatis in patriae civiumque permciemfama subeunda est, EtAugustino judice hoc qui facit, reus est imperii deserti atque contemti. Itaque, subjicit *, unde punitur si fecerit injussus, inde punietur si non fecerit jussus. Altero loco inspiciendae sunt, ut dixi, personae, quae priores nocuerunt. Nam si liquet eas lenitate non corrigi, si ea sunt animi pervicacia, ut, quod in mimo est, Veterem ferendo injuriam inviHs novam^ ultio sane sui honesta est, quia necessaria. In quam sententiam Thucydides * multa praeclare dixit, et inter caetera illud in Cleonisconcione sapienter, misericordia et lenitate aequum esse in illos uti, qui et ipsi vicissim misericordia moventur, aut quos spes est ea re ad amicitiam pertrahi posse, non etiam in hps 5 quibus perpetua odii causa est, quique, si ipsis parcatur, non eo magis hostes esse desinent. Qui et alibi * inculcat, nihil hosti concedendum, ne se jactet insolentius et oblatam sibi gaudeat occasionem aliena bonitate abutendi. Accedit quod existimamur infirmitatis potius nostrae conscientia hostibus obstinatis pepercisse, quam quod veniam ultro faceremus, et ita afFectata lenitatis fama in contemtum vertitur: unde apud Herodianum Severus: &qTtsp Sf ^S/xci; rb a.p%sw. epyuv TTOvvipm, ovroog ccvxvSpov to (/M &fji,6vs(r6xi TTpooiSticovizsvov. Sicuti injustum est facta noxia priorem coepisse, ita imbelle non ulcisci illatas injurias. Quid, si et ipsorum, qui de- 30^ DE JURE PRAEDAE. CAP. XIV, linquunt, hoc interest? Vere Platonici *: Cum nocere nUeri malorum omnium maximum sit ^ multo gravius est ^ si qui nocet habeat impune^ graviusque et acerbius est omni sup-^ plicio ^ si noxio impunitas deferatur ^ nec hominum interim animadversione plectatur. Quin et theologis nostris auctoribus et praestantissinio theologorum Augustino ', etiam ipsis aliquid praestamus, quos terrore repellimus ne mala • • faciant. Cujus et alia * in eumdem sensum referri possunt: Qui vitiis nutriendis parcit et favet ne contristet peccan^ tium voluntatem, tam non est misericors, quam qui non vult cultrum rapere puero ne audiat plorantem, et non timet ne yulneratum videat vel extinctum. Item *: //// autem qui vos pro tanto sceVere tam leniter damnorum ad^ monitionibus, vel locorum, vel bonorum, vel pecuniae privatione deterrendos coercendosque decernunt, ut cogitantes quare ista patiamini, sacrilegium vestrum cognitum fugiatis et ab aeterna damnatione liberemini ^ diligentissimi rectores et piissimi consultores deputantur. Conveniunt haec cum Hieronymo, qui ad Zophoniam: Si quis fortitudinem latronis vel piratae enervat et infirmos reddit, prodest illis sua infirmitas: debilitata enim membra^ quibus prius non bene utebantur*^ a malo opere cessabunt. Civilis autem prudentia, quae omnes belli articulos examinat, satis ostendit lenitatem aut initio convenire, aut fini: initio quidem, ut fama clementiae sollicitentur hostium animi: fini vero, ut parta jam securitate victi facilius contineantur: mediis autem temporibus et fervente periculo nihil consultius terrore. Jam vero de praedationibus proprie videamus, quaenam honestae, quae contra turpes atque infames habendae sint, quia discrimine hoc confaso pernitiosissime vulgo erratur, dum aut malum sub umbra Probitma boui similis delitescit, aut id quod rectum est vicini probri 1 Apul. de philos. Platonis. [vol. a. p. 244.] ' Epist. 154. ad Publicolam. ' ad Lotharium. * contra literas Petiliani. lib. a.

labe aspergitur. Atqui nihil est facilius, qiiam ista discernere, si ad justi regulas supra traditas, quae cum honesti regulis congruunt, respiciamus. Primum enim inhonestus est quaestus eorum, qui privata manu nuUa causa urgente alios despoliant, quos in mari piratas dicimus. Deinde et illorum, qui nuUa legitima de causa potestatem belli publice gerendi usurpant, sicut memoriae proditum est totas olim gentes, ut Cretenses et Cilicas, Graecos denique ipsos Homero teste, Germanos etiam et Normannos direptiones ne praetextu quidem idoneo et palam publiceque exercuisse: quos et ipsos non injuria praedones dicimus. Culpantur et illi qui ante res rapiunt, quam ea facta sunt, quae ad bellum legitime suscipiendum desiderantur: quas invasiones latrocinii nomine scriptores exagitant. Sed haec tria manifesta sunt adeo, ut per se facile appareant: quare praecipue quartum illud in considerationem venit, quod nisi conjecturis vix assequimur: nimirum ubi bello justo autquod justum creditur ita aliquis lucrum captat, ut hoc unum, non autem verum belli finem, hoc est juris adeptionem, respexisse videatur.

Indicia autem hujus rei haec ferme sunt: si quis, ipse prae- ^^y^ ^«-sertim nulla damna hosti imputans, inermes et infirmos exigua manu improvisus passim adsiiltet spolietque, cum non eas habeat vires, ut apertam loci possessionem sibi armis audeat vindicare. Nam hic cum nec hostiles admodum infringat, nec suas promoveat partes, vicinlis est illi suspicioni, ut credatur bellum non alterius quam lucri gratia sequi. Hujus generis sunt isti, qui piscatores aut navicularios in pelago, quo ipsi conspici timent, casu deprehensos exspoliant. Ab hac enim inertia longe remotus est verus iHe bellator ^ haud furto melior^ sed fortibus armis. Unde in bello tam terrestri quam maritimo alia semper ratio * habita est eorum, qui ' Virgil. [Aen. 1. 10. vs. 735.] 2 y. de hac dist. Alph. Guererium in spec. Princ. c. 46.

3o8 DE JURE PRAEDAE. CAP. XIV.

velut clandestiiiis excursibus hostilem possessionem irrepunt, alia vero exercitus aut classis totius, quae palam sese ostentat figitque signa et pugnam aut incipit ultro, aut provocat. Nam his aut venia si errent, aut si justam causam foveant gloria debetur, qui bellum quomodocunque student conficere: illi vero omnium odia incurrunt, qui imbelli audacia publicas calamitates privatos in quaestus protrahunt, quod non tantum justitiae adversum videtur, sed et fortitudini, de qua virtute inter legitimos hostes contenditur. Haec si ad institutum nostrum conferamus, repetitis quae ante narrata sunt, perspicuum fiet Lusitanos mercatorum specie non procul a piratis discedere. Si enim hoc nomen illis convenit, qui maria obsident et gentium commercia infestant, an non venient in hunc numerum qui, cum omnes populos Europaeos, etiam in quos nullas belli causas habent, oceano et Indiae accessu per vim arceant, inter diversissimos atque inter se contrarios colores, quos huic feritati obtendunt, ne unum quidem reperiunt, quem aequioribus apud se hominibus potuerint approbare? Cum igitur id genus homines, ut in omne humanum genus injuriosos, cunctorum commune odium mereri antiquitas semper judicarit; ne nunc quidem sint, nisi forte paucissimi, qui Lusitanos istius criminis absolvant, quid est quod ex illorum paenis timeat aliquis sustinere invidiam?