Sicut igitur viatori, quem latro in itinei^e adortus est, si eum pro merito fortiter excipiat, nemo est qui id vitio vertat, ita mercatoribus inhonestum esse non potest, quod in juris publici violatores condigne vindicant, quo posthac tutius eodem jure fruantur, Neque hoc magis pugnat cum ratione vitae mercatoriae-, quam id quod agricolas saepe locis periculosis factitasse intelligimus, ut gladio succincti aratrum tractarent. Neque enim est interdictum, ut apud TuUium ' discimus, aut a rerum natura aut a lege aliqua atque more^ ut singulis hominibus ne amplius quam singulas artes nosse liceat. Quanto igitur magis id probandum est, cum ars altera est ab electione, altera a necessitate assumitur atque ita comparata est, ut priori inserviat, quod sine hac illa obtineri non possit? Neque vero Atheniensibus tantum, ut historiae nos docent, aut Carthaginiensibus hodieque et antiquitus ipsis Lusitanis usitatissimum fuit mercaturam armis munire, sed et veteres Batavi, sanctissimi et innocentissimi viri et quos imitari posse pro summa virtute est, exempla posteris ejus rei insignia reliquerunt: quorum e multis unum referam. Olim maritimae Germanorum civitates, quo nomine -^»»« »43». veniunt Lubecca, Hamburgum, Gedanum, Lunoburgum, Vismarum, Rostochium, Zunda et aliae, quibus Prutheni accesserant et Hispani Venetique (nam et hi tum septentrionem navigabant), aucupatae dissidiorum causas, quarum inter aemulantes mercaturae causa numquam penuria est, Batavos nuUo belli paratu maria permeantes coeperunt spoliare, occidere aut in durissimam captivitatem abducere. At illi, qui gravissimis vexati injuriis cuncta tamen ante vim mallent experiri, decretis legationibus res repetunt ac jubent eas quas dixi civitates, nisi noxae aestimationem persolverent, privatis latrociniis absistere et aperto in posterum Marte secum certare. Cum vero Germanos ut sponte juri parerent adducere nuUo modo potuissent, assensu Principis (erat is tum Philippus ■ Burgundionum primus) cunctis in urbibus armant implentque naves, quibus mox in hostem invecti promulgatis ut plurimum praeliis feliciter non minus quam fortiter depugnarunt, ita ut brevi nuUae in oceano naves praeter Batavicas conspicerentur, quae in decus multiplicis victoriae everriculum praeferebant, purgati maris insigne. Captae uno praelio viginti magnae Germanorum naves, Pruthenicae tres, caracca Veneta una referta opibus, quae inter illas versabatur: haec in Zelandiam avecta est. Altero deinde conflictu tres aliae naves magnae molis in potestatem venerunt. Captivi honestissime habe- SIO DE JURE PRAEDAE. CAP. XIV.
bantur, cum interim Batavi, si qui in hostium manus ante venerant, foedissimis custodiis macerarentur. Praedam victores sortito divisere: et tantum erat, unde non priora modo damna resarciri sed et belli impensae mediocriter sustineri possent* His malis victae civitates Germanicae, cum verum esse metuerent, quod vir eximiae apud illos auctoritatis praedixerat, Leonem ab ipsis irritari, quem semel excitatum haud facile sopirent, ad pacem orandam venerunt. Nec difficulter impetrarunt ab illis, qui in justa ultione et egregio quamvis belli successu patentem semper habuerant animum concordiae. Ne soUicite nimis externa quaeramus; in hoc uno exemplo domestico multa sunt documenta. Videmus in suscipiendo bello justitiam, in gerendo fortitudinem, in deponendo aequitatem.
Igitur eidem et vincendo misericordes et praedando abstinentes erant. At si quis res Indicas a nobis ante descriptas cum ista narratione conferat, ejusdem ingenii mores mansisse centum et sexaginta post annos haud dubie fatebitur. Haec igitur honesta est ultio, quae juris sui consequendi gratia comparata est. Hanc eamdem mercatores Batavi in Lusitanos merito usurpant. Quamquam non illorum duntaxat causa, sed publica et sociorum agitur. Publica, tum quia magna aliqua negotiatione opus est, quae et plebem et aerarii vires sustentet, tum quia gentem Hispanorum, quae in vestigiis dirutae patriae dominationi solium sibi quaerit collocare, ubique terrarum et opprimi et everti omnium interest, ne quando ad subigendos Batavos extremus etiam orbis tributum conferre cogatur, • Etiam sociorum, hoc est regum populorumque Indiae, quos Lusitani ob hoc unum, quod Batavis inimici non sunt, ferro et flammis prosequuntur, Testantur hoc Bantami periculum, Machianis cineres, Bachianis solitudo. Has ergo injurias sine summa infamia remittere nemo potest. Quid enim turpius, quam aut patriam nobiscum, aut socios pro nobis periclitantes prodere? Romanis olim dictum scimus ^: DE JURE PRAEDAE. CAP. XIV. 3II ibi socios quaeratis ^ ubi Saguntina clades ignota est. Ita, mihi credite, vela Hollandorura, ita appulsus Indi quasi fatales ac funestos exhorruissent, ita contactus ipsos aut fugerent homines, aut etiam fugarent, ni visum esset Deo Batavam virtutem per Europam omnem clarissiraam, Asiae etiam gentibus ostendere et ingens dare exemplum, minime illos decipi, qui Batavorum fortitudinem et fidem prae Lusitanorum perfidia et ferocia sequuntur. Ac me sane per omnera belli istius historiam, quod ultra tricesimum annum jam trahitur, nulla magis exerapla ducunt, quam fidei sociaiis. Hanc Lugdunenses, exhausta malis civitas, inter hostium arma et deficientes cibos et quidquid cibum egestas fecerat, tamen non prodiderunt. Hac moti vicissira caeteri in sua arva suasque fruges oceanum vocaverunt. Haec est quae Angliam communi Marte defendit: haec eadem Galliae laboranti auxilia submisit.
Haec domi utilis, apud finitimos honesta, at in ultimo illo terrarum recessu etiam necessaria est, ubi ignotos ante nisi per virtutes nosci non convenit. Non est quidem cum illis gentibus religionis, ne foederum quidem societas, sed est illa naturalis inter homines necessitudo, est etiam peculiare commercium, columen illud reipublicae reique farailiaris. Et sane si sperandura est fieri posse, ut resipiscentes aliquando Christianara accipiant institutionera, non ea spes in excidiis urbiura, suppliciis populorum, sed fidei et bonitatis et clementiae exemplis sita est. Jam vero si Lusitanorum ex altera parte ingenium respicimus, quis est, qui negare possit illos summis Batavorum beneficiis etiam post injurias invitatos adeo nihil remisisse ex veteri saevitia, ut illa ipsa bonitate non in conteratum modo, sed inperfidosetiam conatustotiesabuterentur: ita ut non frustra praestantissimus historiae auctor ^ affirraaverit, illos praecipue, qui nulla de causa aliquera injuria provocarunt, nullis postea benefactis raitigari, quorainus 1 Thucyd. lib. 3. [c. 40. in fine.]
3ia DE JURE PRAEDAE. CAP XIV.
eumdem, qiiem semel odisse ultro coeperant, ad internecionem usque persequantur. Adversus tales igitur homines ut leniter agere nec periculo nec timiditatis probro vacat, ita se ulcisci quia necessarium etiam honestum est. Novimus enim mores Hispanorum, qui belli hujus quod in Belgio geritur initiis, cum illis aliquo modo parceretur, nullo ipsi abstinuerunt crudelitatis genere, nec prius deterriti sunt, quam paria in ipsos decernerentur. At in India ne hoc quidem contigit. Quis nescit injuriam quamlibet corporalem omnem bonorum jacturam infinito anteire ^? Illic autem tum Batavi discerpantur viri, ad remos addicantur, ipsorum contra captivis et vita salva est et salva libertas. Atqui aequum fuerat eos graviora quam fecerant perpeti, ut qui priores nec irritati tam immania edidissent exempla. Haec vero ultio sanq. dici vix meretur. Castigatio tantum est, qua discant immites animi, quam gravis sit aliis rerum suarum jactura: non solos tangit Atridas Iste dolbr, Quoniam vero honestum in praedae captura praecipue ex fine spectari supra dictum est, referri huc debet quod alibi probavimus, omissis plurimis opimae satis praedae occasionibus, nautas Batavos eam suspicionem procul satis a se removisse, ut nuda praedae cupiditate aggredi tanta pericula credi non possent, cum palam sit quidquid fecerunt, hac de causa fecisse, quod Lusitanos quaestus avidissimos non alia ratione videbant posse coerceri. Praeterea ipsa praeda non lucrum afFert, sed damnum reparat, quo nihil potest evenire honestius. Non autem fraudibus uUis, non perfidia, quae tamen poterant in Lusitanos non injusla videri, ne furtivis quidem circumventionibus, sed palam publico Marte pugnandi copiam fecerunt i' et quidem saepe pauci cum copiis immenso majoribus, ea animorum virtute et corporum robore, ut praeter justitiae laudem fortitudinis etiam decus merito sibi vindicent. Neque vero dubitare licet, quae facta vituperium, quae contra gloria sequatur, et quae in utramque partem sperari debeat generis humani existimatio. Meminerimus exprobratum HoUandis fuisse ab Indis nobilibus, quod primo itinere dum paci student, quatuor naves uni Lusitanorum caraccae vela submiserant. Mcminerimus incitatos esse eosdem a Sinensibus, ne eousque famam contemnerent, ut socios Macaiintem ad urbem in patibulum sublatos marique ^ubmersos, se quidem invitissimis, inultos paterentur. Tum vero animo repraesentemus festas Bantamensium acclamationes, qui imminenti excidio subtracti Batavorum virtute, classem illam victricem ut unicam suae salutis auctorem salutarunt. Quanta hinc fama per insulas? quantus in hostes terror? Quod vero regis Jorensis gaudium, cum captae caraccae transtris jam securus, jam vindicatus insisteret? Haec illa sunt facta, quae gloriam Batavae gentis in ultimos mundi terminos extulerunt. Fatendum enim, fatendum est: et quis nescit? HoUandorum nomen ante haec bella exiguis notitiae finibus contentum fuit. Freta duo, in septentrionem Cimbricum, in occidentem Gaditanum res eorum famamque rerum incluserant. Hostis Hispani celebritas aliquantum profuit. Innotuit enim longius positis, in ultimo oceani angulo exiguam esse nationem, quae non dubitasset Hispanicam magnitudinem in se irritare atque etiam feliciter tot per annos retundere. Postquam ad Indos ventum, habita ibi Hollandorum ratio, qualis haberi mercatorum solet: laudata fides et industria, et quod tantum maris enavigassent commerciorum gratia. Sed praeradiabat fiilgor eximius Hispanorum, qui domitores totius prope orbis et soli hominum invicti credebantur. Oderant quidem Lusitanos Indi, sed interim metuebant et venerabantur etiam, sicut audimus apud barbaras gentes Genios malos obhocunum, nenoceant, coli.
Insulas et littora, quae imperio non poterant, auctoritate et 3l6 DE JURE PRAEDAE. CAP. XIV.
horum subtilitati, praeterquam quod ratione nulla nititur, cap, I. in ita commodissime occurri potest, si dicamus, quod alibi deconei. IX, monstratum est, pnmo ac per se, ex bello quod mandato publico administratur, praedam ad rempublicam pertinere: sicut autem hanc ipsam a republica emere, ita dono accipere honestum est. Et apud Homerum hac de causa, quod de praeda publica singulis virtutis ergo attributum est, modoxuSo^, modo ykpxt; honestissimis vocabulis dicitur. Quare cum Ordines mercatoribus praedam concedendo testati sint se ita censere, ipsorum cura atque impensis egregiam operam reipublicae navatam esse, dum hosti communi vires adimuntur, eamque ob rem velle se gratitudinis causa ipsos eadem praeda remunerari, nonne quidquid inde pervenerit, hoc praemium bene meriti in patriam existimandum est, quo quid tandem potest esse praeclarius? Praeterea vero quae invidia est tantum ex hostibus consequi, quo damna et impensae ad instruendas armandasque naves factae et porro feciendae ab iisdem recuperentur, sine quibus esset ut eas impensas facere nemo cogeretur? Nam si quis rei naturam diligenter consideret, nihil hoc differre inveniet ab his, quae per rem judicatam nobis adjiciuntur, in quam veniunt et damna et impensae, quae non raro exsecutoris manu etiam armata consequenda sunt. IUud igitur constitutum sit, sicut acquisitio justa fuit, ita nihil esse cur possessio minus honesta judicetur.
C A P U T XV.
C A P U T XV.
Pars I. Utilem esse praedae hujus capturam, in qua INSERUNTUR PROBLEMATA.
I. Omne justum utile.
II. Omne honestum utile.
III. Utile praecipue quod statui reipublicae CONVENIT.
IV. Utile PRAECIPUE PRODESSE SOCIIS.
V. Utile PRAECIPUE NOCERE HOSTIBUS.
VI. Utile QUOD FACILE.
Pars II. Utilem ESSE PRAEDAE HUJUS POSSESSIONEM.
Epilogus.
Jam de utili videaraus loco postremo. Non dubito autem, quin futurum sit ut multis haec tractatio supervacua videatur, qui cum utilitatem lucris metiantur, neminem putabunt ignorare, quam sit utilis praedae comparatio, unde rei familiari tantum accedat. Verum ego, qui ita accepi, eam demum P^rs i. veram esse utilitatem, quae ab honesto et justo numquaiji sejungitur, sicut ista si abessent, hominis existimarem profligatissimi utilitatem ostentare, ita nunc cum adsint, hanc etiam non aliunde, quam ex illis' derivaverim ^ Nam et alibi * ostendimus hominem justum vel praecipue sibi utilem esse, Probiemai. unde et Plato in justitiae laudibus ' non modo gloriam sive avho^ixv^ sed et voluptatem sive utilitatem spectandam putat. Similiter ad honestum quod attinet, sive hoc ipsum cum utili probiema necessario conjunctum perversa quaedam et vere humano generi funesta ratio divulsit, sive in cunctis quae utilia dicuntur, id quod honestum est excellit maxime et praeponderat, illud sane inter omnes, qui bonos se haberi volunt, facile constabit, nec quidquam quod turpe est, revera utile esse, nec quidquam quod honestum est, non hoc ipso expedire. Quam. in partem plurima a TuUio Officiorum libris * dicta sunt, apud quem et haec invenitur argumentatio: quidquid justum est id utile: quod autem honestum idem et justum est: ex quo efficitur ut quidquid honestum est ^ idem sit utile.
1 ex cap. 12. 13. et 14. ^ supra in cap. i. ec princ. cap. a. ' in dialogo de justo. ^ lib. 3. passim ec lib. 3. de finib. [c. 21. §. 71.]
3l8 DE JURE PRAEDAE. CAP. XV.
Nemo autem hoc negare potest ^ cum Epicurei ^ etiam, summi commodorum suorum defensores ^ dicant ovic eivxt vihsccg ^ijv iv€V Tov KxXug kx) hycxlccq l^tjv, non possejucunde vivi, nisi et honeste et juste vivatur, Praecipue autem cum honesto conjungi amat utilitas illa, quae communis et publica est *, quam et jurisprudentes ' plerumque respiciunt. Primum igitur sici^t omnis justa acquisitio utilis est et ex eorum genere, quae severissimi philosophorum Trpoyjyfiivx vocant, quasi dicas praeposita ^ quia divitiae multarum rerum sunt efFectrices, ita et praeda, quae dum justa et honesta sit, neutiquam spernenda est, ou yxp xttSjSXi^t iar) Ssuv ipiJoiSix Soopx *• ' Nam nec despicienda Deum sunt inclita dona. •Ostendimus * enim Deum inter caetera, quae piis confert beneficia et hoc numerare. Utilis est igitur vel hac maxime de causa, quod isti qui sic honeste locupletantur pluribus etiam prodesse possunt, et quia reipublicae interest cives habere opulentos. Tum quatenus pars praedae ad rempublicam pervenit nullo ejus sumtu, utilissimum hoc est istis maxime aerarii quod tam gravi bello atteritur ^ifficultatibus. Romani plurimos per annos ad continuos bellorum usus coacti sunt tributa conferre, quod etsi diuturnitas ipsa grave effecerat, tamen necessitate tolerabatur. Sed victa Macedonia tantum ex praeda in aerarium relatum est, ut ex eo cives fuerint immunes, nec ad coUationes uUas postea vocarentur. Ita quae secuta sunt bella devictarum gentium impensis administrata sunt. Ego quid Batavis in posterum sperandum sit non praejudico. lUud omnes fatebuntur, quatenus fieri potest utilius aerario ex hostium quam civium facultatibus succurri. Probiema Optimc philosophi * in utilis pertractatione praecipue docent assuinenda esse uniuscujusque reipublicae instituta et mores et proprias utilitates. UniversalUer verum est ad summam rempublicam navium exercitionem pertinere *, ita ut qui advehendae annonae rerumque necessariarum causa absunt, fere reipublicae causa abesse intelligantur •. Quis autem rerum Batavicarum adeo ignaru^ est, qui unicum iHarum columen, decus ac praesidium esse nesciat navigationem et mercaturam? Inter omnes autem negotiationes Indica «t dignitate et magnitudine et utilitate facile primas obtinet. Postquam enim Hispanorum feritas commercia abrupit, labascenti jam mercaturae Deus, ipse Deus, inquam, singulari beneficio orbem istum Batavis aperuit. Potuit quidem aeterna bonitas etiam Indis consuluisse, quos horum exemplo animatos voluerit adversus terrorem Hispanici nomiijis, utque simul occasio patefieret addiscendae religionis verae et simplicis: sed quin et ipsis opportune prospectum sit, monstratis regionibus unde eadem illa peterentur, quae pretiis multo majoribus, inter graviora terrae quam maris pcricula diu petita jam ne &ic quidem hostilis immanitas concedebat, dubitari nequit. Nonne enim mirum ac pene incredibile est, decem per annos, quibus in Orientem navigatum est, inter incerta tempestatum, ignota maris, portuum incognita, dispositas ubique Lusitanorum insidias numquam factum^ utclassisulia omnino inanis rediret, ne sciiicet, quod alioqui timendum erat, dejicerentur animi inque ipsis primordiis, quae rerum magnarum difficillima sunt, conatus iste tam salutaris oppressus interiret? Unde mihi non humano duntaxat consilio sed pcne divina quadam felicitate foederati Ordines, patriae parentes, videntur prudentiam suam huc intendisse, ut Indicas societates, quas in imperio suo diversas et hoc ipso -J damnosas invicem et exitiabiles videbant, in unum corpus certasque leges juberent coalcscere, multis insuper beneficiis abunde testati, quam hoc esse e republica judicarent. Quod cum perfectum est (habuit enim labor iste non parum molestiarum) nemo fuit, qui non jacta esse certissima fortunae publicae fundamenta existimaret. Ex eo Indi res Batavas concordia firmatas suspicere, trepidare Lusitani, aliae autem Europae gentes Batavorum et fidei et providentiae tantum tribuere, ut constitutae jam atque ordinatae societati pecunias credere mallent, quam per se maris fortunam periclitari. Ergo quae intra decennium florenorum millibus minus quam trecentis inchoata flierat negotiatio, ejus tum sors ad septem millia millies adscendit. Tantum vero gaudium, tantus consensus laetitiae fiiit, ut appareret certa spe atque omine praecepta esse commoda, quae in immensum quotannis augerentur. Et quantum etiam nunc experimentis patuit, haud vana fuit ista fiducia. Quamquam restant majora multo.
Pauci sunt Indici portus, qui hactenus invisuntur. Circumsita undique littora invitant: Arabicus hinc et Gangeticus oceani recessus, inde novo proventu divites Sinae, ut aliis atque aliis subinde allatis mercibus et in remotissimas regiones distributis priorum pretia sustineantur. Videmus Castellani ac Lusitani qua ex paupertate quo opum processerint. At quondam apud illos ante transmarinas navigationes vix pecunia ad primas naves instruendas a regibus corradi potuit, manetque nunc etiam veteris inopiae signum numerandi ratio per minuta aera. Hodie vero sive domi ipsos respicimus, sive in superbissimis coloniis, quas totum per orbem dimiserunt, in habitatione et supellectile et cultu et servitio is non splendor tantum et elegantia, sed luxus est, ut vere dici de illis possit, quod de Tyriis olim, mercatores eorum Principes videri *. Atque adeo nuper cum praeda navis istius veniret.
quis non admiratus est opulentiam, quis non obstupuit, neque privatae fortunae, sed quasi regiam haberi credidit auctionem? Batavi justas ditescendi rationes etiam ab hostibus, usum divitiarum a majoribus suis accipiant, viris honeste frugalibus. Optimus autem fructus opum positus est in communi utilitate, quae primum in tributis et vectigalibus locupletandis consistit. Nam si rex Hispaniae proventu externarum navigationum totum orbem ausus est perterrere, quod illi pro dominatione animi fuit, idem justius Batavis erit pro libertatis et vitae tutela. Altera pars publicae utilitatis est, quod magna turba numerosae admodum plebis, mercaturae aut navigationis ministra, non aliunde alitur. Fiet ita quod apud prophetam * est, ut negotiatio et quaestus omnis Deo consecretur, non adservatus nec reconditus, sed ita habitus ut his, qui Deo vivunt, suppeditet victum ad satietatem usque et cultum sufRcientem. Hanc igitur negotiationem tam utilem tamque necessariam placetne omittere? Nemo, ut arbitror, ita censet. Atqui retineri aliter non potest, nisi remotis illis, qui ubicunque tuti sunt, ibi alios tutos esse non sinunt: qui dictis factisque profitentur non passuros se, ut alius quisquam Europaeus illas terras mercatus gratia accedat, idque nullo jure, sed quia introductum utcunque lucrum nolunt dimittere, nolunt participare; quod ut obtineant, clam dolis, palam bello nihil relinquunt intentatum. Quid autem non credas illos quaestus sui gratia facturos, qui Castellanis, finitimis suis eidem subjectis regi et tantumnon popularibus, in Sinas haud ita dudum pervectis veriti non sunt calumniis apud regionis praefectos, imo et pretio, mortem intendere? Et perfecissent nisi apud Sinenses, homines alioqui non religiosos et tunc Castellanis merito iiifensos (nam decem eorum millia in Philippinis Hispani occidisse dicebantur), plus valuissent supplicum et hospitum jura.
^ Esaias. c. 23. in fine.
3*2 DE JURE PIlAeDA^. CAP. XV.
quam iiHer Ltisitiiri^s CQgnationis necessitudo. Etsi ne hoc quidem nimium iniraqdum est, cum passim Lusitani etiam Lusitanos^ qui sua^ non isunt societatis, sui tantum lucri gratia invidiaque ad nec^m persequantur. Ab his igitur se tueri nemo ni^i ulci$cendo potest. Nam, ut recte dixit theoiQgus Hispanus ^, bellum, etiam defensionis solius causa com«-par^tum» geri non potest, nisi simul in hostes vindicetur. Fiercnt enim hostes^ inquit, audaciores ad itcrum inyaden' dum^ nisi timore poenae deterrerentur ah injuria. Quantum igitur publiee interest mercaturam Indlcam retineri, tantumdem Lusitanos, quandocunque datur occasio, malis omnibus, quorum levissimum est rerum jactura, coerceri. Et hae quidem commoditates intus, aliac vero non minores extra sitae sunt, in sociorum commodis aut incommodis hos- Probuma xxy^xsi. In omui hoc universo post Deum immortalem nihil homini est utilius homine, unde summa utilitas est in conciliandis hominum studiis, de quo Cicero multis agit Panaetium secutus, qui omnem de utili disputationem in isto argumento consumserat. Sicut et Aristoteles * inter ea quae plurimum prosunt amicos ponit et amicitias, quas et per se expetendas dicit, et esse multarum rerum effectrices, unde cpih^mpl»y rfi^ 0ihoxP^(^^'^^^ » ^^icifi^^ cupiditatem pecuniae cupiditate, Pr0i»/#»M praestantiorem judicat. Cum autem contra etiam accidat, ut homines hominibus plurimum obsint, quod versus ille significat: Pernities homini quae maxima P solus homo alter, ex contrariorum natura sequitur id nobis optimum esse, quod inimicis pessimum est: sieut e diverso quod hostibus placet, id nobis pernitiosum esse intelligimus, unde est, Hoc Ithacus velit et magno mercentur Atridae. Merito igitur qui de utilibus scribunt et hoc in praecipuo ordine coUocant, Ac primum amicitiae quanta vis sit nemo ignorat, unde societates non vicinae modo, verum etiam longinquae, ut mercatoribus sunt necessariae, ita bellantibus utiles. Laudatur Mithridates ^ quod ab Albanis usque in Hispaniam legatos miserit ad Sertorium et Daces, quibuscum tum Romani bellum gerebant. Sciebat enim quicum hoste sibi res esset, magnae scilicet terrarum partis possessore, valido atque opulento. Unde sic instituerat, ut cum duobus in locis disjunctissimis maximeque diversis uno consilio, binis copiis bellum terra marique gereretur, Romani interea ancipiti contentione distracti de imperio dimicarent. Mihi Hispanorum vires hic attollere nec deprimere animus est. Hoc scio iatius eos regnare, quam tum Romani regnaverint, forte etiam, quam uUus hodie aut umquam, atque ejus dominationis ipsa fundamenta non in Belgio, non in Hispania, sed trans oceanum sita esse, unde opes illis largitionumque et bellorum alimenta: sed eosdem illis in terris quantum potentiae, tantum odii quaesivisse et eo Batavos uti debere, si quem bello finem volunt impositum. Jungendus est cum ultimo oriente septentrio, ut in omne mundi latus profecta dominatio undique labefectetur Ambire jamdudum reges populosque Indiae Batavi debuerant: en,ultro ambiuntur. Cui enim non praefectorum ipsi supplicarunt, ut subsidiis adversus Lusitanos juvarentur? Quae regis Tematensis, quae reipublicae Ambonensium preces, quae literae a rege Jorensi venerunt?